monumenta.ch > Plinius > sectio 159

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Plinius, Naturalis Historia, 19, 159
{XLVII} Eodem tempore seritur menta planta vel, si nondum germinet, spongea. non minus haec umido gaudet. aestate viret, hieme flavescit. genus eius silvestre mentastrum; ex hoc propagatur ut vitis vel si inversi rami serantur. mentae suavitas odoris apud Graecos mutavit, cum alioqui mintha vocaretur, unde veteres nostri nomen declinaverunt; nunc autem coepit dici ἡδύοσμον.